Planeta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Planeta[1][2][3] (-ae, m.), olim stella errans,[4] est corpus caeleste in spatio situm. Planetae propriam lucem non emittunt, et circum stellam sive Solem orbitam sequuntur. Difficile tamen est dictu quid exacte planeta sit.

Haec definitio, quae tantum ad planetas nostri Systematis Solaris pertinet, die 24 Augusti 2006 ab Unione Astronomica Internationali proposita est: planeta est corpus caeleste (a) quod circum quendam Solem movetur, (b) cuius pondus tam magnum sit ut formam plus minusve globatam habeat, (c) quod vicinitatem orbitae suae purgaverit. Secundum hanc definitionem, octo circum Solem Systematis Solaris nostri planetae moventur.
Huius definitionis causa alia corpora caelestia nunc planetulas appellare necesse est. Planetulae sunt corpora caelestia quae vicinitatem orbitae suae purgavisse non potuerunt. Secundum hanc definitionem quinque circum Solem Systematis Solaris nostri planetulae moventur.
Planetae extra Systema Solare circum alias stellas volventes planetae extrasolares appellari possunt.
Remove ads
Planetae nostri systematis solaris
Remove ads
Planetulae
- Ceres
- Eris
- Haumea
- Makemake
- Pluto (in Arizona anno 1931 a Percival Lowell inventa)
- Charon (inv. 1978)
- Hydra
- Nix
- S/2011 (134340) 1
- Fortasse et nonnulla alia corpora transneptuniana
- Nonnulli alii Asteroides
Nexus interni
- Asteroides
- Cometes
- Leges Keplerianae
- Meteorites
- Meteoroides
- Planeta terrestris
- Plutoides
- Stargate (machina)
- Systema Solare
- Syzygia (astrologia)
- Syzygia (astrophysica)
- Theatrum planetarium
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
