adfers

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

adfers dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales
More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈadfers/(classice)
Syllabificatio phonetica: ad·fers morphologica: ad-fer-s

Formae aliae

  • affers

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius -58/+17 Decimus Iunius Iuvenalis
100-128
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis; mandavi enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum. —De natura deorum Ciceronis [1][2]

class.

  • Conversus ad nuntium “num litteras quoque” inquit “ab senatu adfers quae me rem gerere vetant? Abi, nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerit”. —Ab urbe condita Titi Livii [3][2]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?
sit formosa decens dives fecunda, vetustos
porticibus disponat avos, intactior omni
crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
rara avis in terris nigroque simillima cycno:
quis feret uxorem cui constant omnia? malo,
malo Venusinam quam te, Cornelia, mater
Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers
grande supercilium et numeras in dote triumphos,
tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
in castris et cum tota Carthagine migra. —Saturae D. Iuni Iuvenalis [4][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads