class.
- Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
- vere, quantum a me Lesbia amata meast;
- nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta,
- quanta in amore tuo ex parte reperta meast. —Carmina Catulli [1][2]
class. (44 a.C.n. / 710 a.u.)
- Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam — neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus — sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. —Laelius de amicitia Ciceronis [3][2]
class. (ca. 42/41 a.C.n.)
- Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. postremo captus amore Aureliae Orestillae, quoius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi. —De Catilinae coniuratione C. Sallusti Crispi [4][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Itaque cum putarem esse rerum rusticarum, quae constituta sunt fructus causa, tria genera, unum de agri cultura, alterum de re pecuaria, tertium de villaticis pastionibus, tres libros institui, e quis duo scripsi, primum ad Fundaniam uxorem de agri cultura, secundum de pecuaria ad Turranium Nigrum; qui reliquus est tertius de villaticis fructibus, in hoc ad te mitto, quod visus sum debere pro nostra vicinitate et amore scribere potissimum ad te. —De agricultura Varronis [5][2]
class. (8-12 p.C.n.)
- Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
- tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
- nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
- delicias versu fassus es ipse tuas.
- fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
- et solet hic pueris virginibusque legi.
- Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua
- inter amatorem pugna virumque fuit? —Tristia Ovidii Nasonis [6][2]
class.
- Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dictum memorabile: namque, cum se post Brundusinam pacem continuisset in Italia neque aut vidisset umquam reginam aut post enervatum amore eius Antonii animum partibus eius se miscuisset, rogante Caesare ut secum ad bellum proficisceretur Actiacum: ‘Mea, inquit, in Antonium maiora merita sunt, illius in me beneficia notiora; itaque discrimini vestro me subtraham et ero praeda victoris.’ —Historiae Romanae Vellei [7]
saec. I. (ca. 85–102 p.C.n.)
- Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
- Flagravit quanto Laurus amore pilae.
- Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
- Nunc postquam desit ludere, prima pila est. —Epigrammata M. Valerii Martialis [8]