aratum

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads
Solum aratum Linguae multae
ab hac subpagina tractatur.
Vide etiam s.v.
Aratum.

Discretiva

aratum dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...
More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /aˈraːtum/(classice)
Syllabificatio phonetica: a·rā·tum morphologica: arat-um
Remove ads

Loci

Marcus Terentius Varro
-116…-27
L. Iunius Moderatus Columella
ca. 4-70
C. Plinius Secundus
23-79
Isidorus Hispalensis
560-636
antiq. class. II II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (ca. 37 a.C.n.)

  • Primo intervallo inter favonium et aequinoctium vernum haec fieri oportet. Seminaria omne genus ut serantur, putari arbusta, stercorari in pratis, circum vites ablacuari, radices quae in summa terra sunt praecidi, prata purgari, salicta seri, segetes sariri. Seges dicitur quod aratum satum est, arvum quod aratum necdum satum est, novalis, ubi satum fuit, antequam secunda aratione novatur rursus. —De agricultura Varronis [1][2]

saec. I.

  • Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur; nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae. Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum sic aratum est ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [3][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito. poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Latinitas mediaevalis

saec. VII.

  • Runcatio est a terra herbas evellere; nam rus terra est. Sulcus a sole vocatus quod proscissus solem capiat. Vervactum dictum quasi vere actum, id est verno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. —Etymologiarum libri XX Isidori Hispalensis [5][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads