arboribus

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

arboribus dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /arˈbo.ri.bus/(classice)
Syllabificatio phonetica: ar·bo·ri·bus morphologica: arbor-ibus

Latinitas Romana

class.  (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • Itaque alia seruntur atque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque vere quam autumno inserantur, circiter solstitium inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos. Quare cum semina sint fere quattuor generum, quae natura dedit, quae transferuntur e terra in terram viva radice, quae ex  arboribus  dempta demittuntur in humum, quae inseruntur ex  arboribus  in arbores, de singulis rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias. —De agricultura Varronis [1]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • Cyrenaicus ager XV p. latitudine a litore et  arboribus  fertilis habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox XXX latitudine et CCL longitudine lasere modo. —Naturalis historia Plinii [2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • homo in semet conglobatus inter duo genua naribus sitis. molas, de quibus ante diximus, gigni putant, ubi mulier non ex mare, verum ex semet ipsa tantum conceperit. ideo nec animari, quia non sit ex duobus, altricemque habere per se vitam illam quae satis  arboribus que contingat. —Naturalis historia Plinii [3]

class.  (ca. 2-8 p.C.n.)

  • Monte suo senior iudex consedit et aures
liberat  arboribus : quercu coma caerula tantum
cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
isque deum pecoris spectans ‘in iudice’ dixit
‘nulla mora est.’ calamis agrestibus insonat ille
barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. —Metamorphoses Ovidii Nasonis [4]

Vide etiam: arboribus (Vicicitatio)

Fontes

  1. Marcus Terentius Varro - De re rustica / de agricultura. (Loeb Classical Library, Londinio MCMXXXIV). Universitas Turicensis: Liber primus, XXXIX. p. 3 arboribus
  2. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber quintus, cap. 5, [33] arboribus
  3. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber decimus, cap. 84, [183] arboribusque
  4. Publius Ovidius Naso - Metamorphoseon libri XV. (Bibliotheca Augustana): Liber undecimus, Phoebus et Pan, versus 158 arboribus
Remove ads

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads