cessant

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

cessant dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈkessant/(classice)
Syllabificatio phonetica: ces·sant morphologica: cess-ant

Francogallice

Proprietates grammaticales
More information Forma, Persona ...
Appellatio pronuntiatusque
API: [sɛˈsɑ̃]
Syllabificatio phonetica: ces·sant morphologica: cess-ant
Remove ads

Loci

T. Lucretius Carus
–95…–55
P. Ovidius Naso -42…+18 Marcus Valerius Martialis 40-103 Decimus Iunius Iuvenalis
100-128
Hildegardis Bingensis
1098-1179
Franciscus Petrarca
1304-1374
Iordanus Brunus Nolanus
1548-1600
antiq. class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

antiq.

  • iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora conficere et plagis infesta domare. —De rerum natura Lucretii [1][2]

class.

  • Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
qui se condiderant in opacae viscera matris,
sustulit oppressos collo tenus arida vultus
opposuitque manum fronti magnoque tremore
omnia concutiens paulum subsedit et infra
quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
“Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant,
summe deum? liceat periturae viribus ignis
igne perire tuo clademque auctore levare.
Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo”
(presserat ora vapor): “tostos en adspice crines
inque oculis tantum, tantum super ora favillae. —Metamorphoses Ovidii Nasonis [3][2]

saec. I.

  • Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros
Et Libys in longo pulvere sudet eques,
Strataque non unas cingant triclinia Baias
Et Thetis unguento palleat uncta tuo,
Candida Setini rumpant crystalla trientes,
Dormiat in pluma nec meliore Venus:
Ad nocturna iaces fastosae limina moechae,
Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis,
Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
Vis dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est. —Epigrammata M. Valerii Martialis [4][2]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
et male percussas textoris pectine Galli
accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nervi,
quamvis te nudum spumanti Virro labello
viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus? —Saturae D. Iuni Iuvenalis [5][2]

Latinitas mediaevalis

saec. XII.

  • Sicque iudicio finito, terrores elementorum, et fulgura, tonitrua, et venti in tempestatibus cessant, et omne quod caducum et transitorium est dilabitur, nec amplius apparebit, velut nix esse desinit quae a calore solis liquescit, maxima quiete tranquillitatis divina dispensatione ita exorta. —Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum Hildegardis [6][2]

Latinitas humanistica

saec. XIV.

  • He parvo in oppido molestie cessant omnes, quicquid queritur iuxta est. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [7][2]

Latinitas nova

saec. XVI.

  • Signa quae sunt in muliere et in viro nolo narrare, generalia tamen sunt vulgata; nam in conceptione crura mulieris dolent et menstrua cessant fluere. —Medicina Lulliana Iordani Bruni [8][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads