collige

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

collige dictio est in variis linguis:

Dictiones similes

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈkol.lige/(classice)
Syllabificatio phonetica: col·li·ge morphologica: col-lig-e

Francogallice

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: [kɔˈliʒ]
Syllabificatio phonetica: col·lige morphologica: collig-e
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
P. Ovidius Naso -42…+18Lucius Annaeus Seneca
-3…+65
Marcus Valerius Martialis
40-103
Decimus Iunius Iuvenalis
100-128
Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius
ca. 480-525
Hildegardis Bingensis
1098-1179
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n.)

  • collige omnia, quae soletis: Praesidium amicorum. Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii. iam contemni non poteris. odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res ab Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem utens etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies. At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia? —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1][2]

class.  (post 1 a.C.n.)

  • pallia si terra nimium demissa iacebunt,
collige, et inmunda sedulus effer humo;
protinus, officii pretium, patiente puella
contingent oculis crura videnda tuis.
respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
ne premat opposito mollia terga genu. —Ars amatoria Ovidii Nasonis [3]

class.

  • Ita fac, mi Lucili; vindica te tibi, et tempus, quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse, ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura, quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, maxima pars vitae elabitur male agentibus, magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [4][2]

saec. I.  (ca. 85-102 p.C.n.)

  • Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem
Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
Collige, Cinna, togam; calceus ecce perit. —Epigrammata M. Valerii Martialis [5][2]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
accusatori nollet dare. [plurima felix
paulatim vitia atque errores exuit, omnes
prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti
semper et infirmi est animi exiguique voluptas
ultio. continuo sic collige, quod vindicta
nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu
evasisse putes, quos diri conscia facti
mens habet attonitos et surdo verbere caedit
occultum quatiente animo tortore flagellum? —Saturae D. Iuni Iuvenalis [6]

saec. VI.  (ca. 523-525 p.C.n.)

  • At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi, ac sic 'collige: Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso, quod boni sint, fieri beatos liquet. Sed qui beati sint, deos esse convenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. —Consolatio philosophiae Boetii [7][2]

Latinitas mediaevalis

saec. XII.

  • De eo quod dicitur sysemera. Cum sol in vere ad aestatem surgit et cum ad hyemen inclinatur, aer seyger est, ut vinum, et quamdam albuginem dimittit. De illa ergo sysemera collige quantum potueris, et cui wisza aut herbrado in oculo iam crescit, super eumdem oculum saepe liga, et curabitur. Et ubi vermes carnem hominis comedunt, vel comedere incipiunt, ibi de eadem albugine aeris desuper pone, et vermes ulterius non procedunt, sed moriuntur. —Subtilitates diversarum naturarum creaturum Hildegardis [8][2]

Latinitas humanistica

saec. XIV.  (1354-1367 p.C.n.)

  • Ipsum collige animum, et enormem sarcinam magno nisu perfer, ac cogita sepe celestia ingenia ex hoc fasce corporee molis erumpere, et miram ad altitudinem pervenire. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [9][2]
Remove ads

Fontes

  1. Publius Ovidius Naso - Ars amatoria. (Bibliotheca Augustana): Liber primus, versus 154 collige
  2. Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae. (Ed. brevique adnotatione critica instr. W. V. Clausen, Oxford 1959). Satura XIII, versus 191 collige

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads