class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus iudex durior, dicere consessori solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit, sic a me satis datum est testium. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1][2]
class. (40 a.C.n. / 714 a.u.)
- Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt. —Bellum Iugurthinum C. Sallusti Crispi [3][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Sunt autem nonnulli, qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terrae colligere. Quae sive est certa sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum, unde spiritus ventorum oriuntur. —De architectura Vitruvii [4][2]
class. (ca. 29-19 a.C.n.)
- ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
- «heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
- quidve, pater Neptune, paras?» sic deinde locutus
- colligere arma iubet validisque incumbere remis,
- obliquatque sinus in ventum ac talia fatur:
- «magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
- spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. —Aeneidos libri XII P. Vergilii Maronis [5][2]
class.
- Hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus quibus iunxerat flumen nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. —Ab urbe condita Titi Livii [6]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus oculi nostri patent; qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid eventurum sit colligere possumus. —De Medicina Celsi [7][2]
class. (41/42 p.C.n.)
- Non me hercules tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum produxero. Malivolum solacii genus est turba miserorum; quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere — ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere — , sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. —De consolatione ad Helviam matrem Senecae [8]
saec. I.
- Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis: per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [9][2]
saec. I.
- Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [10][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- argentum succedit aliquando et auro luxu feminarum plebis compedes sibi facientium, quas induere aureas mos tritior vetet. vidimus et ipsi Arellium Fuscum motum equestri ordine ab insignem calumniam, cum celebritatem adsectarentur adulescentium scholae, argenteos anulos habentem. et quid haec attinet colligere, cum capuli militum ebore etiam fastidito caelentur argento, vaginae catellis, baltea lamnis crepitent, iam vero paedagogia in transitu virilitatis custodiantur argento, feminae laventur et nisi argentea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris serviat? —Naturalis historia Plinii [11]