class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum. Exemptis glaebis guttae eae, quae residebunt, propter brevitates non possunt colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur. Id autem cum sint quattuor sextariorum mensurae, cum expenduntur, invenientur esse pondo centum. —De architectura Vitruvii [1][2]
class.
- Eudamum in alto multitudine navium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe praestantem, urgebat, et circumvenisset, ni signo sublato ex praetoria nave, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu vicerant naves ad opem ferendam suis concurrissent. —Ab urbe condita Titi Livii [3]
class.
- Quam sit adsidua eminentis fortunae comes invidia altissimisque adhaereat, etiam hoc colligi potest quod, cum Anicii Octaviique triumphum nemo interpellaret, fuere qui Pauli impedire obniterentur. Cuius tantum priores excessit vel magnitudine regis Persei vel specie simulacrorum vel modo pecuniae ut bis miliens centiens sestertium aerario contulerit is et omnium ante actorum comparationem amplitudine vicerit. —Historiae Romanae Vellei [4][2]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse vel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit. —De Medicina Celsi [5]
saec. I. (ca. 45 p.C.n.)
- Postquam consumpta est temporis longi mora,
- Nec testamenti potuit sensus colligi,
- Fidem advocavit iure neglecto parens.
- Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
- Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
- Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
- Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
- Potrici plenam antiquis apothecam cadis,
- Domum politam et delicatos hortulos. —Fabulae Phaedri [6][2]
saec. I.
- Falsam autem opinionem esse eorum qui ignem in nubibus servant, per multa colligi potest. Si de caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tantumdem semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddiderunt quare ignis, quem natura sursum vocat, defluat. Alia enim condicio nostrorum ignium est, ex quibus favillae cadunt, quae ponderis aliquid secum habent; ita non descendit ignis, sed praecipitatur et deducitur. —Naturales quaestiones Senecae [7]
saec. I.
- Tum deinde asperiora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [8][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevimus, CXXVI, a Gadibus CII additis. —Naturalis historia Plinii [9][2]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Simillima est his argumentatio qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant: haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. Nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicumque est, ibi esse corpus ostendit. —Institutio oratoria Quintiliani [10]