class.
- Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
- et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
- nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
- colligit et magnum conamen sumit eundi,
- inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
- exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
- ut validis quae de tormentis missa feruntur. —De rerum natura Lucretii [1]
class. (44/43 a.C.n.)
- Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo. —De officiis Ciceronis [2][3]
class. (ca. 37-30 a.C.n.)
- Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
- ordine respicies, numquam te crastina fallet
- hora, neque insidiis noctis capiere serenae.
- luna revertentis cum primum colligit ignis,
- si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu,
- maximus agricolis pelagoque parabitur imber;
- at si virgineum suffuderit ore ruborem,
- ventus erit: vento semper rubet aurea Phoebe. —Georgicon libri IV P. Vergilii Maronis [4][3]
class.
- Tyrannus ab laevo cornu veniebat; ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri; colligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei. Postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat; iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a media acie succurreretur, exspiravit. —Ab urbe condita Titi Livii [5][3]
class. (versio II, 17/18 p.C.n.)
- ille suam peragebat humum, sive usus aratri,
- seu curvae falcis, sive bidentis erat;
- haec modo verrebat stantem tibicine villam,
- nunc matris plumis ova fovenda dabat,
- aut virides malvas aut fungos colligit albos
- aut humilem grato calfacit igne focum;
- et tamen assiduis exercet bracchia telis,
- adversusque minas frigoris arma parat.
- filius huius erat primo lascivus in aevo,
- addideratque annos ad duo lustra duos. —Fasti Ovidii Nasonis [6][3]
class.
- Adversus haec protinus respondetur non idem accidere in cometis quod in ceteris. Cometae enim quo primum die apparuerunt, maximi sunt; atqui deberent crescere, quo propius accederent: nunc autem manet illis prima facies, donec incipiant extingui. Deinde quod adversus priores, etiam adversus hunc dicitur: si erraret cometes essetque sidus, intra signiferi terminos moveretur, intra quos omne sidus cursus suos colligit. —Naturales quaestiones Senecae [7][3]
saec. I.
- Nam eo libro, quem de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato iam et intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus Liberique vindemiis exuberent. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [8][3]
saec. I.
- Inveniet quod quisque velit: non omnibus unum est
- quod placet: hic spinas colligit, ille rosas. —Satyricon T. Petronii Arbitri [9][3]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, Isidoro colligit |LIIII| LXII, quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. —Naturalis historia Plinii [10]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur. Scidit deinde se studium, atque inertia factum est, ut artes esse plures viderentur. Nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt. —Institutio oratoria Quintiliani [11][3]