class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum vitae consuli et provideri; nam et fruges et reliqua quae terra pariat et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes, quibus omnia quae terra gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui generi humano putant, multaque quae dicentur in his libris colligunt, quae talia sunt ut ea ipsa dei inmortales ad usum hominum fabricati paene videantur. —De natura deorum Ciceronis [1][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Aer autem, qui ruit, trudens quocumque umorem per vim spiritus impetus et undas crescentes facit ventorum. A ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes. Deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita diffunditur in terras. —De architectura Vitruvii [3][2]
class.
- Hoc sic colligunt: pelves, inquiunt, mille sereno die porte, omnes habebunt imagines solis; in singulis foliis dispone guttas, singulae habebunt imaginem solis. At contra ingens stagnum non amplius habebit quam unam imaginem. Quare? Quia omnis circumscripta levitas et circumdata suis finibus speculum est. —Naturales quaestiones Senecae [4][2]
saec. I.
- Trecentis feminarum comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens. Vestis non tota Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit. Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [5][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae foramina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus, simili modo uncos ungues. —Naturalis historia Plinii [6][2]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Falsa quoque veris similia geometria ratione deprendit. Fit hoc et in numeris per quasdam quas pseudographias vocant, quibus pueri ludere solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita proponenti credat: «quorum locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque quod iis lineis continetur par sit necesse est?» —Institutio oratoria Quintiliani [7][2]