conetur

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

conetur dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /koːˈneːtur/(classice)
Syllabificatio phonetica: cō·nē·tur morphologica: con-etur

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus, quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre  conetur . Harmoniam autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias efficit plures, membrorum vero situs et figura corporis vacans animo quam possit harmoniam efficere non video. —Tusculanae disputationes Ciceronis [1]

class.  (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • Minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius  conetur  disturbare, resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis. Quae cum causa Musarum esse dicuntur volucres, quod et, si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus numero redducunt in locum unum; et ut his dis Helicona atque Olympon adtribuerunt homines, sic his floridos et incultos natura adtribuit montes. —De agricultura Varronis [2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • cum caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque candorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi ultroque terrendi, pavet enim hominem aeque ac terret, et ita sors aequa in gurgite. ut ad summa aquae ventum est, ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum  conetur  emergere, et salus omnis in sociis. funem illi religatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit periculi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna est. —Naturalis historia Plinii [3]

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero - Tusculanae disputationes. (The Latin Library): Liber primus. XVIII. [41] conetur
  2. Marcus Terentius Varro - De re rustica / de agricultura. (Loeb Classical Library, Londinio MCMXXXIV). Universitas Turicensis: Liber tertius, XVI. p. 7 conetur
  3. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber nonus, cap. 70, [152] conetur
  4. Ulco Cats Bussemaker, Aristotelis Physica. Aristotelis Naturalis Auscultatio Libri VIII, Firmin Didot, Paris 1854. (Universitas Turicensis): Liber II, capitulum II, [4] conetur
Remove ads

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads