Latinitas Romana
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras conficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. —Epistolae ad Atticum Ciceronis [1]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Hosce ipsos utiliter ad VI libros redegit Diophanes in Bithynia et misit Deiotaro regi. Quo brevius de ea re conor tribus libris exponere, uno de agri cultura, altero de re pecuaria, tertio de villaticis pastionibus, hoc libro circumcisis rebus, quae non arbitror pertinere ad agri culturam. Itaque prius ostendam, quae secerni oporteat ab ea, tum de his rebus dicam sequens naturales divisiones. —De agricultura Varronis [2]
Vide etiam: → conor (Vicicitatio)