contingere

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

contingere dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /konˈtingere/(classice)
Syllabificatio phonetica: con·tin·ge·re morphologica: con-ting-ere

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Aulus Cornelius Celsus
ca. -25…+50
L. Iunius Moderatus Columella
ca. 4-70
Apuleius
ca. 125-170
Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius
ca. 480-525
Nicolaus Copernicus
1473–1543
Ulco Cats Bussemaker
1810–1865
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • An ne hoc quidem intellegimus, omnia supera esse meliora, terram autem esse infimam, quam crassissimus circumfundat aer: ut ob eam ipsam causam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano evenerit, quod in terra hoc est in crassissima regione mundi conlocati sint. —De natura deorum Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30 p.C.n.)

  • Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit. - Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum valetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc cottidianum habeat. —De Medicina Celsi [3][2]

saec. I.

  • Potest etiam inlitteratus, dum modo tenacissimae memoriae, rem satis commode administrare. Eius modi vilicum Cornelius Celsus ait, saepius nummos domino quam librum adferre, quia nescius litterarum vel ipse minus possit rationes contingere vel per alium propter conscientiam fraudis timeat. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [4][2]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 170 p.C.n.)

  • Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam lanius paulo fidentior utero bestiae resecto ursae magnificum despoliavit latronem. —Metamorphoseon libri XI Apulei [5][2]

saec. VI.  (ca. 523-525 p.C.n.)

  • Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: Si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet? —Consolatio philosophiae Boetii [6][2]

Latinitas nova

saec. XVI.

  • Quoniam fluitante sub tranquillitate navigio, cuncta quae extrinsecus sunt, ad motus illius imaginem moveri cernuntur a navigantibus, ac vicissim se quiescere putant cum omnibus quae secum sunt. Ita nimirum in motu terras potest contingere, ut totus circuire mundus existimetur. —De revolutionibus orbium coelestium Nicolai Copernici [7][2]

saec. XIX.

  • Peccatum autem committitur etiam in rebus artificiosis: scripsit enim non recte grammaticus; et propinavit non recte medicus pharmacum. Quare patet id contingere etiam in rebus naturalibus. Si igitur sunt quaedam artificiosa, in quibus quod recte fit, alicuius gratia fit; in iis autem quae peccantur, alicuius quidem gratia ars aggreditur, sed aberrat: res similiter se habebit etiam in rebus naturalibus, ac monstra erunt peccata eius quod alicuius gratia agit. Ergo et in primis constitutionibus bovigena, nisi ad aliquem terminum et finem venire poterant, utique corrupto aliquo principio fiebant, ut nunc fiunt corrupto semine. —Aristotelis Physica Bussemakeri [8][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads