class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Itaque - iam enim concludatur oratio - hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum accommodatarum natura profectam? Ita cum ea volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba.tenent mordicus. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Admittere oportet, cum tempus anni venerit, bis die, mane et vespere, per origam; sic appellatur qui admittit. Eo enim adiutante, equa alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupiditate impulsi semen eiciunt. Quoad satis sit admitti, ipsae significant, quod se defendunt. Si fastidium saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad mellis crassitudinem; tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt; contra ab locis equae nares equi tangunt. —De agricultura Varronis [3][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- deinde et sine ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, avunculi XI consulatu, a kal. Aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum mutati a moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis Neronis. rubent in cavis aedium et muscum ab sole defendunt. —Naturalis historia Plinii [4][2]
saec. I. (ca. 85 p.C.n.)
- Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:
- Inbelles dammae quid, nisi praeda, sumus? —Xenia M. Valerii Martialis [5][2]