donabat

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

donabat dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /doːˈnaːbat/(classice)
Syllabificatio phonetica: dō·nā·bat morphologica: don-abat

Loci

M. Tullius Cicero
–106…–43
Titus Livius
–58…+17
Lucius Annaeus Seneca
–3…+65
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (80 a.C.n. / 674 a.u.)

  • Interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena; multa palam domum suam auferebat; plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat. —Pro Sexto Roscio Amerino oratio Ciceronis [1][2]

class.

  • haec ubi convenerunt, tunc vero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat venandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato allatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum; nocte maxime commeare propter metum hostium credebant. —Ab urbe condita Titi Livii [3][2]

class.

  • Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae: “Non quaero,” inquit, “quid te accipere deceat, sed quid me dare.” Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit. —De beneficiis Senecae [4][2]

}}

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads