donetur

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

donetur dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /doːˈneːtur/(classice)
Syllabificatio phonetica: dō·nē·tur morphologica: don-etur

Loci

P. Ovidius Naso
–42…+18
Aulus Gellius
ca. 130-180
antiq. class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (post 1 a.C.n.)

  • libertas alicui fuerit promissa tuorum:
hanc tamen a domina fac petat ille tua:
si poenam servo, si vincula saeva remittis,
quod facturus eras, debeat illa tibi:
utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
perde nihil, partes illa potentis agat.
sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
attonitum forma fac putet esse sua. —Ars amatoria Ovidii Nasonis [1][2]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 170-177 p.C.n.)

  • Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat. Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: “‘Vir fortis praemio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.’ Eleganter,” inquit, “et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: ‘Si placet lex, redde; si non placet, redde.’” —Noctes Atticae A. Gellii [3][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads