ducebant

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

ducebant dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /duːˈkeːbant/(classice)
Syllabificatio phonetica: dū·cē·bant morphologica: duc-ebant

Latinitas Romana

class.  (70 a.C.n. / 684 a.u.)

  • Clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque  ducebant , ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum Sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias. —Divinatio in Caecilium Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Rotas enim circiter pedum XV fecit et in his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit, ita uti fusus a fuso non distaret pedem [esse] unum. Deinde circa fusos funem involvit et bubus iunctis funem  ducebant . Ita cum explicaretur, volvebat rotas, sed non poterat ad lineam via recta ducere, sed exibat in unam partem. Ita necesse erat rursus retroducere. Sic Paconius ducendo et reducendo pecuniam contricavit, ut ad solvendum non esset. —De architectura Vitruvii [3][2]

class.

  • Sicut alias quoque causas intervenire opinatur, quae aliter evocent aquas aut cursu suo deiciant et avertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas videlicet in alimentum suum nemora  ducebant ; quibus eversis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est. —Naturales quaestiones Senecae [4][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • Quonam igitur modo utilissime colentur agri? ex oraculo scilicet: «malis bonis.» sed defendi aequum est abavos, qui praeceptis suis prospexere vitae. namque cum dicerent «malis», intellegere voluere vilissimos, summumque providentiae illorum fuit, ut quam minimum esset inpendii. praecipiebant enim ista, qui triumphales denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p., exercitusque  ducebant  senatu illis vilicante. —Naturalis historia Plinii [5][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads