duco

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Verbum finitum

­

More information Thema, Vox activa ...
More information Thema, Vox activa ...
Remove ads

Latinitas Romana

class.  (60 a.C.n. / 694 a.u.)

  • Qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris, ut non modo te hortari amplius non debeam, sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere. Cum erimus congressi, tum, si quid res feret, coram inter nos conferemus. —Epistolae ad Atticum Ciceronis [2]

class.  (41/42 p.C.n.)

  • Itaque illo te duco quo omnibus qui fortunam fugiunt confugiendum est, ad liberalia studia: illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent. His etiam si numquam adsuesses, nunc utendum erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen. —De consolatione ad Helviam matrem Senecae [3][4]

saec. I.

  • Pervenimus ad solis ortum et Oceanum; nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus. Maiora sunt periculis praemia: dives eadem et imbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam. Digni estis, qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni, qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [5][4]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • Et de universitate quidem generis humani magna ex parte in relatione gentium diximus. neque enim ritus moresque nunc tractabimus innumeros ac totidem paene quot sunt coetus hominum, quaedam tamen haut omittenda duco maximeque longius ab mari degentium, in quibus prodigiosa aliqua et incredibilia multis visum iri haud dubito. quis enim Aethiopas ante quam cerneret credidit? aut quid non miraculo est, cum primum in notitiam venit? quam multa fieri non posse prius quam sunt facta iudicantur? —Naturalis historia Plinii [6][4]
Remove ads

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero - Epistolae ad Atticum. (The Latin Library): Liber primus. Ep. XX. [1] duco

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads