Latinitas Romana
antiq.
- In iugera oleti CXX vasa bina esse oportet, si oletum bonum beneque frequens cultumque erit. Trapetos bonos privos inpares esse oportet, si orbes contriti sient, ut conmutare possis, funes loreos privos, vectes senos, fibulas duodenas, medipontos privos loreos. Trochileas Graecanicas binis funibus sparteis ducunt: orbiculis superioribus octonis, inferioribus senis citius duces; si rotas voles facere, tardius ducetur , sed minore labore. —De agri cultura M. Porci Catonis [1][2]
class. (44 a.C.n. / 710 a.u.)
- Cum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, quam id ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens: eius generis formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iubetur. —Topica Ciceronis [3]
class. (ca. 30–22 a.C.n.)
- Sin autem fistulis plumbeis ducetur , primum castellum ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque fistulae castello conlocentur ad castellum, quod erit in moenibus. Fistulae ne minus longae pedum denûm fundantur. Quae si centenariae erunt, pondus habeant in singulas pondo MCC; si octogenariae, pondo DCCCCLX; si quinquagenariae, pondo DC; quadragenariae pondo CCCCLXXX; tricenariae pondo CCCLX; vicenariae pondo CCXL; quinûm denûm pondo CLXXX; denûm pondo CXX; octonûm pondo C; quinariae pondo LX. —De architectura Vitruvii [4][2]