ducitur

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

ducitur dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈduːki.tur/(classice)
Syllabificatio phonetica: dū·ci·tur morphologica: duc-itur

Latinitas Romana

class.  (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • Quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est atque alea domini vitae ac rei familiaris. Nec haec non deminuitur scientia. Ita enim salubritas, quae  ducitur  e caelo ac terra, non est in nostra potestate, sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo graviora quae sunt ea diligentia leviora facere possimus. —De agricultura Varronis [1][2]

class.

  • Certe cum in Caria circa Idymum urbem talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eam diem caelo novus amnis ostendit. Nec id mirum: erant enim pinguia et differta ut ex longo otio corpora, ceterum inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, ex qua salubritas  ducitur . —Naturales quaestiones Senecae [3][2]

saec. I.  (ca. 50 p.C.n.)

  • Ubi vanus animus aura captus frivola
Arripuit insolentem sibi fiduciam,
Facile ad derisum stulta levitas  ducitur .
Princeps tibicen notior paulo fuit,
Operam Bathyllo solitus in scaena dare.
Is forte ludis (non satis memini quibus)
Dum pegma rapitur, concidit casu gravi
Nec opinans, et sinistram fregit tibiam,
Duas cum dextras maluisset perdere. —Fabulae Phaedri [4][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • capacissima insitorum omnium  ducitur  platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit. quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae. vitis non recipit emplastra, nec quibus tenuis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio, postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur. inserere firmissimum et fecundius quam serere. —Naturalis historia Plinii [5]

saec. I.  (ca. 85–102 p.C.n.)

  • Empta tibi nox est fundis non tota paternis,
Non sua desertus rura sodalis arat;
Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis,
 Ducitur  addictus, te futuente, cliens;
Octo Syris suffulta datur lectica puellae,
Nudum sandapilae pondus amicus erit.
I nunc et miseros, Cybele, praecide cinaedos:
Haec erat, haec cultris mentula digna tuis. —Epigrammata M. Valerii Martialis [6][2]

saec. I.  (ca. 97 p.C.n.)

  • Meminerimus omnem aquam, quotiens ex altiore loco venit et intra breve spatium in castellum cadit, non tantum respondere modulo suo sed etiam exuberare; quotiens vero ex humiliore, id est minore pressura, longius  ducitur , segnitia ductus modum quoque deperdere; et ideo secundum hanc rationem aut onerandam esse erogatione aut relevandam. —De aquaeductu urbis Romae Frontini [7][2]
Remove ads

Fontes

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber septimus decimus, cap. 26, [121] ducitur

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads