class. (40 a.C.n. / 714 a.u.)
- Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix. Nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum attrita est. Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, annitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. —Bellum Iugurthinum C. Sallusti Crispi [1][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Et quidam dicunt, tria genera cum sint ducum in apibus, niger ruber varius, ut Menecrates scribit, duo, niger et varius, qui ita melior, ut expediat mellario, cum duo sint in eadem alvo, interficere nigrum, cum sit cum altero rege, esse seditiosum et corrumpere alvom, quod fuget aut cum multitudine fugetur. —De agricultura Varronis [3][2]
class.
- Nam quotiens quis dixerit, “Occidit Persarum multa milia,” opponetur ei: “Et Callisthenen.” Quotiens dictum erit, “Occidit Darium, penes quem tum maximum regnum erat,” opponetur ei: “Et Callisthenen.” Quotiens dictum erit, “Omnia Oceano tenus vicit, ipsum quoque temptavit novis classibus et imperium ex angulo Thraciae usque ad Orientis terminos protulit,” dicetur: “Sed Callisthenen occidit.” Omnia licet antiqua ducum regumque exempla transierit, ex his quae fecit nihil tam magnum erit quam scelus. —Naturales quaestiones Senecae [4][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Suetonius Paulinus, quem consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici. —Naturalis historia Plinii [5][2]