class. (40 a.C.n. / 714 a.u.)
- Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem. —Bellum Iugurthinum C. Sallusti Crispi [1][2]
class.
- Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. —Ab urbe condita Titi Livii [3]
class. (ca. 2-8 p.C.n.)
- ante erat ambiguis animi sententia dictis
- praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
- parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
- debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
- non exploratis inplevi lintea ventis.
- auferor in scopulos igitur, subversaque toto
- obruor oceano, neque habent mea vela recursus. —Metamorphoses Ovidii Nasonis [4][2]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neve inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis vulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. —De Medicina Celsi [5]
class. (41 p.C.n.)
- Tale aliquid passi forent et Aethiopes, qui ob longissimum vitae spatium Macrobioe appellantur; in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam. —De ira libri III Senecae [6][2]
saec. I.
- Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [7][2]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit apparet. Hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa deliberativa iudiciali materia utique tractatur; haec rursus iudicialis causas et rationali parte et legali continent: neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione qualitate coniectura potest explicari. —Institutio oratoria Quintiliani [8][2]