class. (54-51 a.C.n.)
- Tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum omnis salutavisset, convertit se in porticu et coniecit in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio. —De republica Ciceronis [1][2]
class.
- Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
- Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
- dilexi tum te non tantum, ut vulgus amicam,
- sed pater ut gnatos diligit et generos.
- nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
- multo mi tamen es vilior et levior.
- «qui potis est?» inquis. quod amantem iniuria talis
- cogit amare magis, sed bene velle minus. —Carmina Catulli [3][2]
class. (ca. 29-19 a.C.n.)
- vos contra regi mea nunc mandata referte:
- est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae
- non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
- monstra sinunt; generos externis adfore ab oris,
- hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
- nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata
- et reor et, si quid veri mens augurat, opto. —Aeneidos libri XII P. Vergilii Maronis [4][2]
class.
- Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. In viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes. —Ab urbe condita Titi Livii [5][2]
class. (versio II, 17/18 p.C.n.)
- in stipula placidi capiebat munera somni,
- et tamen ex illo venit in astra toro.
- iamque loco maius nomen Romanus habebat,
- nec coniunx illi nec socer ullus erat.
- spernebant generos inopes vicinia dives,
- et male credebar sanguinis auctor ego. —Fasti Ovidii Nasonis [6][2]
class. (43 p.C.n.)
- Sed contentus nostrae domus exemplis ero; nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit; denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit. —De consolatione ad Polybium Senecae [7][2]
saec. I. (ca. 85-102 p.C.n.)
- Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
- Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
- Quale decus formae! Romanam credere matres
- Italides possunt, Atthides esse suam.
- Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
- Quod sperat generos quodque puella nurus.
- Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
- Et semper natis gaudeat illa tribus. —Epigrammata M. Valerii Martialis [8][2]