class.
- Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
- stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
- taedaque consimili ratione accensa per undas
- conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
- ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
- semina de terraque necessest funditus ipsa
- ignis corpora per totum consurgere fontem
- et simul exspirare foras exireque in auras,
- non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons; —De rerum natura Lucretii [1]
class. (59 a.C.n. / 695 a.u.)
- ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. sed βοῶπιδος nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola. —Epistolae ad Atticum Ciceronis [2][3]
class. (40 a.C.n. / 714 a.u.)
- Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse. —Bellum Iugurthinum C. Sallusti Crispi [4][3]
class. (ca. 2-8 p.C.n.)
- obstipuit forma Iove natus et aethere pendens
- non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
- funda iacit: volat illud et incandescit eundo
- et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. —Metamorphoses Ovidii Nasonis [5][3]
class.
- In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit, et supervacuo labore lassatur ut sufficere necessario possit; quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [6][3]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Quaeret hoc etiam, quo modo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat: atqui littera I sibi insidit («conicit» enim est ab illo «iacit») et V, quo modo nunc scribitur «vulgus» et «servus». Sciat etiam Ciceroni placuisse «aiio» «Maiiam»que geminata I scribere: quod si est, etiam iungetur ut consonans. —Institutio oratoria Quintiliani [7][3]