mathematicis

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

mathematicis dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ma.tʰeːˈma.ti.kiːs/(classice)
Syllabificatio phonetica: ma·thē·ma·ti·cīs morphologica: mathematic-is
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Vitruvius
ca. -80…-15
Decimus Iunius Iuvenalis
ca. 60-130
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Summam eruditionem Graeci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus: igitur et Epaminondas princeps meo iudicio Graeciae fidibus praeclare cecinisse dicitur Themistoclesque aliquot ante annis, cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior. Ergo in Graecia musici floruerunt discebantque id omnes nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur. In summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis illustrius: at nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum. —Tusculanae disputationes Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Eratosthenis Cyrenaei cogitata; hi enim multa et grata a mathematicis rebus hominibus invenerunt. Itaque cum in ceteris inventionibus fuerint grati, in eius rei cogitationibus maxime sunt suspecti. Alius enim alia ratione explicaverunt, quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplicarentur, et ita fore uti, qui essent in ea insula, tunc religione liberarentur. —De architectura Vitruvii [3]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 100/128 p.C.n.)

  • ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
in cavea magno fremitu leo tollet alumnus.
nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
expectare colus: morieris stamine nondum
abrupto. iam nunc obstas et vota moraris,
iam torquet iuvenem longa et cervina senectus. —Saturae D. Iuni Iuvenalis [4][2]

Fontes

  1. De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber nonus, Prooemium. [13] mathematicis

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads