mathematicorum

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

mathematicorum dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ma.tʰeːma.tiˈkoːrum/(classice)
Syllabificatio phonetica: ma·thē·ma·ti·cō·rum morphologica: mathematic-orum
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Vitruvius
ca. -80…-15
Petronius Arbiter
ca. 14-66
M. Fabius Quintilianus ca. 35-100
antiq. class.class. II II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. Nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est; philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. —Tusculanae disputationes Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Ergo veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures. Uti enim organa aeneis lamminis aut corneis ηχειοις ad chordarum sonitûm claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae. —De architectura Vitruvii [3][2]

saec. I.

  • Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia; quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis ut vendas? Vides me: nec auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo; ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogites scio. —Satyricon T. Petronii Arbitri [4][2]

saec. I.

  • Aliter enim oraculorum, aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. Circa eius modi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sunt voces per vinum somnum dementiam emissae, vel excepta parvolorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est. —Institutio oratoria Quintiliani [5][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads