saec. II. (ca. 105–110 p.C.n.)
- multos secreta Poppaeae mathematicos pessimum principalis matrimonii instrumentum, habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur. sed Otho tamquam peritia et monitu fatorum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius obscura credendi. —Historiae P. Cornelii Taciti [3][2]
saec. II.
- externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione ea tenebantur religiosas vestes cum instrumento omni comburere. Iudaeorum iuventutem per speciem sacramenti in provincias gravioris caeli distribuit, reliquos gentis eiusdem vel similia sectantes urbe summovit, sub poena perpetuae servitutis nisi obtemperassent. expulit et mathematicos, sed deprecantibus ac se artem desituros promittentibus veniam dedit. —De vita Caesarum C. Suetoni Tranquilli [4][2]
saec. II. (ca. 170–177 p.C.n.)
- Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere quaeque audissent scribere et, quae ipsi opinarentur, expromere potestas erat; hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus, quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo ‘Chaldaeos’ dicere oportet, ‘mathematicos’ dicit. —Noctes Atticae A. Gellii [5][2]