Latinitas Romana
class. (ca. 30–22 a.C.n.)
- Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οιαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam. Eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum. —De architectura Vitruvii [1][2]
class.
- Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus quod solemus facere quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus: videamus hoc quod concupiscimus quanti deferatur. Saepe maximum pretium est pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere quae acquisita acceptaque libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non essent. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [3][2]
saec. I. (ca. 62/65 p.C.n.)
- Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at inde
- gurgite septeno rapidus mare summovet amnis.
- terra suis contenta bonis, non indiga mercis
- aut Iovis: in solo tanta est fiducia Nilo.
- sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,
- tutelae commissa tuae. quis nominis umbram
- horreat? innocua est aetas. ne iura fidemque
- respectumque deum veteri speraveris aula; —Bellum civile sive Pharsalia M. Annaei Lucani [4][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concutiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putrescentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque sudore finito. alii tradunt laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante. —Naturalis historia Plinii [5]
saec. I. (ca. 90–96 p.C.n.)
- Difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae; neque enim nobis operis amor est, nec quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia petitur ipsa, sed ad vilem usum et sordidum lucrum accingimur. Dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco. Ne velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum. —Institutio oratoria Quintiliani [6][2]