class.
- nunc vos, optato quom iunxit lumine taeda,
- non prius unanimis corpora coniugibus
- tradite nudantes reiecta veste papillas,
- quam iocunda mihi munera libet onyx,
- vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
- sed quae se impuro dedit adulterio,
- illius a! mala dona levis bibat irrita pulvis:
- namque ego ab indignis praemia nulla peto. —Carmina Catulli [1][2]
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Appellata est enim ex viro virtus; viri autem propria maxime est fortitudo, cuius munera duo sunt maxima, mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur his, si virtutis compotes, vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata. Quaeres fortasse quo modo, et recte; talem enim medicinam philosophia profitetur. —Tusculanae disputationes Ciceronis [3][2]
class. (40 a.C.n. / 714 a.u.)
- Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret. Quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. —Bellum Iugurthinum C. Sallusti Crispi [4][2]
class. (ca. 30–22 a.C.n.)
- Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt. Italiae vero urbibus non eadem est ratione faciendum, ideo quod a maioribus consuetudo tradita est gladiatoria munera in foro dari. —De architectura Vitruvii [5][2]
class.
- Rationem huius rei quaerunt: alteri, ut homines sapientissimos decet, negant posse fieri ut cum grandine aliquis paciscatur et tempestates munusculis redimat, quamvis munera et deos vincant. Alteri suspicari ipsos aiunt esse in ipso sanguine vim quandam potentem avertendae nubis ac repellendae. —Naturales quaestiones Senecae [6][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Clarissima aquarum omnium in toto orbe frigoris salubritatisque palma praeconio urbis Marcia est, inter reliqua deum munera urbi tributa. vocabatur haec quondam Aufeia, fons autem ipse Pitonia. oritur in ultimis montibus Paelignorum, transit Marsos et Fucinum lacum, Romam non dubie petens. mox in specus mersa in Tiburtina se aperit, ita novem milibus passuum fornicibus structis perducta. —Naturalis historia Plinii [7]
saec. I. (ca. 85–102 p.C.n.)
- Nulli munera, Chreste, si remittis,
- Nec nobis dederis remiserisque:
- Credam te satis esse liberalem.
- Sed si reddis Apicio Lupoque
- Et Gallo Titioque Caesioque,
- Linges non mihi - nam proba et pusilla est -,
- Sed quae de Solymis venit perustis
- Damnatam modo mentulam tributis. —Epigrammata M. Valerii Martialis [8]
saec. I. (ca. 97 p.C.n.)
- Commoda publicae familiae ex aerario dantur, quod impendium exoneratur vectigalium reditu ad ius aquarum pertinentium. Ea constant ex locis aedificiisve quae sunt circa ductus et castella aut munera aut lacus. —De aquaeductu urbis Romae Frontini [9][2]