class. (ca. 47-45 a.C.n.)
- Aedificia nominata a parte ut multa: ab aedibus et faciendo maxime aedificium. Et oppidum ab opi dictum, quod munitur opis causa ubi sint et quod opus est ad vitam gerendam ubi habeant tuto. Oppida quod opere muniebant, moenia; quo moenitius esset quod exaggerabant, aggeres dicti, et qui aggerem contineret, moerus. Quod muniendi causa portabatur, munus; quod sepiebant oppidum eo moenere, moerus. —De lingua Latina Varronis [1][2]
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.
- Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [3][2]
class. (ca. 30–22 a.C.n.)
- Deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et catenis inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter; deinde inter ea extrastilis inferior pars sub aqua exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structurae spatium, quod fuerit inter arcas. Hoc autem munus naturale habent ea loca, quae supra scripta sunt. —De architectura Vitruvii [4][2]
class. (post 1 a.C.n.)
- infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
- quo pariter debent femina virque frui.
- tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto:
- effice per motum luminaque ipsa fidem.
- quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris;
- a! pudet, arcanas pars habet ista notas.
- gaudia post Veneris quae poscet munus amantem,
- illa suas nolet pondus habere preces. —Ars amatoria Ovidii Nasonis [5]
class.
- Venit ad nos ex iis quos amamus etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum: conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis sed qualem velis videas. Affer itaque te mihi, ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [6][2]
saec. I. (ca. 85–102 p.C.n.)
- Natales mihi Martiae Kalendae,
- Lux formosior omnibus Kalendis,
- Qua mittunt mihi munus et puellae,
- Quinquagensima liba septimamque
- Vestris addimus hanc focis acerram.
- His vos, si tamen expedit roganti,
- Annos addite bis precor novenos,
- Ut nondum nimia piger senecta,
- Sed vitae tribus areis peractis
- Lucos Elysiae petam puellae.
- Post hunc Nestora nec diem rogabo. —Epigrammata M. Valerii Martialis [7][2]