class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum. —Tusculanae disputationes Ciceronis [1][2]
class. (anno 268-269 u.c.)
- Sp. Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti. Cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. Inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat. Adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a privatis criminabatur. Id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere. —Ab urbe condita Titi Livii [3][2]
class.
- Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam; subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor inponat pondus. —De beneficiis Senecae [4][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e Persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida, itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida aereis venis. Theophrastus tradit in Aegyptiorum commentariis reperiri regi eorum a rege Babylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitudine, et fuisse apud eos in Iovis delubro obeliscum e quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quattuor, … —Naturalis historia Plinii [5][2]
saec. I. (ca. 90–96 p.C.n.)
- Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. —Institutio oratoria Quintiliani [6][2]
saec. I. (ca. 97 p.C.n.)
- Reliquae quinariae sescentae nonaginta novem intra urbem dividebantur per regiones secundam IIX VIIII XI XII XIII XIV in castella viginti: ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinquaginta una, privatis quinariae centum nonaginta quattuor, usibus publicis quinariae trecentae quinquaginta quattuor: ex eo castris I quinariae quattuor, operibus publicis quattuordecim quinariae centum viginti tres, muneri uni quinariae duae, lacibus nonaginta duobus quinariae ducentae viginti sex. —De aquaeductu urbis Romae Frontini [7][2]