class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Latent praeterea utiliter et excelsis undique partibus saepiuntur; primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leniterque eminentes; nasusque ita locatus est ut quasi murus oculis interiectus esse videatur. —De natura deorum Ciceronis [1][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Thebae, quae ante cataclysmon Ogygi conditae dicuntur, eae tamen circiter duo milia annorum et centum sunt. Quod tempus si referas ad illud principium, quo agri coli sunt coepti atque in casis et tuguriis habitabant nec murus et porta quid esset sciebant, immani numero annorum urbanos agricolae praestant. —De agricultura Varronis [3][2]
class. (30-22 a.C.n.)
- Etiamque contra interiores partes turrium dividendus est murus intervallis tam magnis, quam erunt turres, ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro fixa; hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui repugnabunt rescindent et, si celeriter administraverint, non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipitare. —De architectura Vitruvii [4][2]
class. (anno 176–220 u.c.)
- Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur. —Ab urbe condita Titi Livii [5][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- mons Serrium, Zone, tum locus Doriscum, X hominum capax – ita Xerxes ibi dinumeravit exercitum –, os Hebri, portus Stentoris, oppidum Aenos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. a Dorisco incurvatur ora ad Macron Tichos CXII p., circa quem locum fluvius Melas, a quo sinus appellatur. oppida Cypsela, Bisanthe, Macron Tichos, dictum quia a Propontide ad Melanem sinum inter duo maria porrectus murus procurrentem excludit Cherronesum. —Naturalis historia Plinii [6][2]