ploret

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

ploret dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈploːret/(classice)
Syllabificatio phonetica: plō·ret morphologica: plor-et

Loci

P. Ovidius Naso -42…+18 M. Fabius Quintilianus ca. 35-100Marcus Valerius Martialis 40-103
antiq. class. II II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
aequora legitimos destituantque viros;
at cum pauper eras armentaque pastor agebas,
nulla nisi Oenone pauperis uxor erat. —Heroides Ovidii Nasonis [1][2]

saec. I.

  • Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum cum ad summum perduxerimus relinquamus, nec speremus fore ut aliena mala quisquam diu ploret, ideoque cum in aliis, tum in hac maxime parte crescere debet oratio, quia quidquid non adicit prioribus etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit. —Institutio oratoria Quintiliani [3][2]

saec. I.

  • Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
‘Munera magna tamen misit.’ Sed misit in hamo;
Et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit vero tua fata dolore?
Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil. —Epigrammata M. Valerii Martialis [4][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads