class. (43 a.C.n. / 711 a.u.)
- Sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem p. nudatam tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam. Quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. —Epistolae ad Familiares Ciceronis [1][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Cum autem habita erit ratio macerationis et id curiosius operi praeparatum erit, sumatur ascia et, quemadmodum materia dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur. Si ad eam offenderint calculi, non erit temperata; cumque siccum et purum ferrum educetur, indicabit eam evanidam et siticulosam; cum vero pinguis fuerit et recte macerata, circa id ferramentum uti glutinum haerens omni ratione probabit se esse temperatam. Tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata. —De architectura Vitruvii [3][2]
class.
- Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut ‘cernere ferro inter se’ dicebant. Idem Vergilius hoc probabit tibi:
- ingentis, genitos diversis partibus orbis,
- inter se coiisse viros et cernere ferro.
- Quod nunc ‘decernere’ dicimus: simplicis illius verbi usus amissus est. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [4][2]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Iam primum ordo est geometriae necessarius: nonne et eloquentiae? Ex prioribus geometria probat insequentia et certis incerta: nonne id in dicendo facimus? Quid? illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis? Propter quod pluris invenias qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, non tamen numquam probabit dialectice. —Institutio oratoria Quintiliani [5][2]