class. (ca. 85 a.C.n. / 669 a.u.)
- Eorum igitur, quae constant, exempla ponemus, horum, quae dubia sunt, rationes afferemus. Quinquepertita argumentatio est huiusmodi: “Omnes leges, iudices, ad commodum rei publicae referre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scriptione, quae in litteris est, interpretari. Ea enim virtute et sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scribendis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei publicae proponerent. Neque enim ipsi, quod obesset, scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellectum, repudiatum iri legem intellegebant.” —De inventione Ciceronis [1][2]
class.
- denique per maria ac montis fluviosque rapacis
- frondiferasque domos avium camposque virentis
- omnibus incutiens blandum per pectora amorem
- efficis ut cupide generatim saecla propagent.
- quae quoniam rerum naturam sola gubernas
- nec sine te quicquam dias in luminis oras
- exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
- te sociam studeo scribendis versibus esse,
- quos ego de rerum natura pangere conor
- Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
- omnibus ornatum voluisti excellere rebus. —De rerum natura Lucretii [3][2]
class. (ca. 30–22 a.C.n.)
- Nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cavere possit et locatori et conductori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. Ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus; quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit. —De architectura Vitruvii [4][2]