class. (ca. 47-45 a.C.n.)
- Quae vocabula dicuntur a verbis, funt ut a scribendo scriptor, a legendo lector, haec quoque non servare similitudinem licet videre ex his: cum similiter dicatur ut ab amando amator, ab salutando salutator, non est a cantando cantator; et cum dicatur lassus sum metendo ferendo, ex his vocabula non reddunt proportionem, quoniam non fit ut messor fertor. Multa sunt item in hac specie in quibus potius consuetudinem sequimur quam rationem verborum. —De lingua Latina Varronis [1][2]
class. (ca. 30–22 a.C.n.)
- Quas ob res non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam. Neque enim nunc nova genera invenire possum nec aliena pro meis praedicanda videntur. Itaque quae nobis tradita sunt et a quibus sint inventa, dicam. —De architectura Vitruvii [3][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- post hanc Saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Taeneotica a vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestriumque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus cognominata. post hanc papyrum est extremumque eius scirpo simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. —Naturalis historia Plinii [4][2]