sideribus

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

sideribus dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales
More information Forma, Modus flexurae ...
Appellatio pronuntiatusque
API: /siːˈderibus/(classice)
Syllabificatio phonetica: sī·de·ri·bus morphologica: sider-ibus

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
P. Ovidius Naso -42…+18Marcus Manilius fl. 14 Marcus Valerius Martialis 40-103 Decimus Iunius Iuvenalis
100-128
Hildegardis Bingensis
1098-1179
Ioannes Keplerus
1571-1630
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Vim quandam esse, aiunt, signifero in orbe, qui Graece ζωδιακός dicitur, talem ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moveat immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitimisque partibus sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab eis sideribus, quae vocantur errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis venerint, in qua sit ortus eius, qui nascatur, aut in eam, quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea ‘triangula’ illi et ‘quadrata’ nominant. —De divinatione Ciceronis [1][2]

class.

  • protinus accessi, ritus ne nescius essem;
edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:
aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,
et tremat in summa leve cacumen humo.
tu sata sideribus caeli nutrita secundi
crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. —Fasti Ovidii Nasonis [3][2]

class.

  • hi tantum movere decus primique per artem
sideribus videre vagis pendentia fata.
singula nam proprio signarunt tempora casu,
longa per assiduas complexi saecula curas:
nascendi quae cuique dies, quae vita fuisset,
in quas fortunae leges quaeque hora valeret,
quantaque quam parvi facerent discrimina motus. —Astronomicon M. Manilii [4][2]

saec. I.

  • Si quis forte mihi possit praestare roganti,
Audi, quem puerum, Flacce, rogare velim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
Nequitias tellus scit dare nulla magis.
Sit nive candidior: namque in Mareotide fusca
Pulchrior est, quanto rarior, iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
Colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis,
Paestanis rubeant aemula labra rosis.
Saepe et nolentem cogat nolitque volentem,
Liberior domino saepe sit ille suo;
Et timeat pueros, excludat saepe puellas:
Vir reliquis, uni sit puer ille mihi.
‘Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice verum est.
Talis erat’ dices ‘noster Amazonicus.’ —Epigrammata M. Valerii Martialis [5][2]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
mercedem solidam veterum capis officiorum.
fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex,
et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
si libuit menses neglectum adhibere clientem,
tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
‹una simus› ait. votorum summa. quid ultra
quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
sideribus dubiis aut illo tempore quo se
frigida circumagunt pigri serraca Bootae. —Saturae D. Iuni Iuvenalis [6][2]

Latinitas mediaevalis

saec. XII.

  • Sidera etiam lunae adsunt, quae de sole accenditur, et in defectu suo lumen sideribus stillat, et quam utique sapientia in antiquo consilio fecundam cum sole homini fecit, qui omnis creatura est, cum illa succum terrae infundit, sed sol divinitatem, luna vero innumerabilem numerum humani generis designat, et haec omnia ornatus sapientiae sunt. —Liber divinorum operum simplicis hominis Hildegardis [7][2]

Latinitas nova

saec. XVII.

  • Si motus, quibus Luna movetur, sideribus transscribuntur ex apparentiae visoriae deceptione, certe inter motus Lunae est et ille, qui Lunam apogaeam reddit tardam, perigaeam velocem. —Somnium Ioannis Kepleri [8][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads