sumantur

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

sumantur dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /suːˈman.tur/(classice)
Syllabificatio phonetica: sū·man·tur morphologica: sum-antur

Latinitas Romana

class.  (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • Contra hic aviarius, quae mortuae ibi sunt aves, ut domino numerum reddat, solet ibidem servare. Cum opus sunt, ex hoc aviario ut  sumantur  idoneae, excludantur in minusculum aviarium, quod est coniunctum cum maiore ostio, lumine illustriore, quod seclusorium appellant. Ibi cum eum numerum habet exclusum, quem sumere vult, omnes occidit. Hoc ideo in secluso clam, ne reliqui, si videant, despondeant animum atque alieno tempore venditoris moriantur. —De agricultura Varronis [1]

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur. Namque si  sumantur  regulae tres, e quibus una sit pedes III, altera pedes IIII, tertia pedes V, eaeque regulae inter se compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam. Ad eas autem regularum singularum longitudines si singula quadrata paribus lateribus describantur, quod erit trium latus, areae habebit pedes VIIII, quod IIII, XVI, quod V erit, XXV. —De architectura Vitruvii [2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus instituisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta  sumantur . —Naturalis historia Plinii [3]

Vide etiam: sumantur (Vicicitatio)

Fontes

  1. Marcus Terentius Varro - De re rustica / de agricultura. (Loeb Classical Library, Londinio MCMXXXIV). Latin Library: Liber tertius, V. p. 5 sumantur
  2. De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber nonus, Prooemium. [6] sumantur
  3. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber tertius decimus, cap. 4, [23] sumantur
Remove ads

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads