class. (57 a.C.n. / 697 a.u.)
- Quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares: si quae tum promulgasti constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses, ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset? —De domo sua ad pontifices oratio Ciceronis [1][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- a feminibus summis corpore suppresso, spina neque eminula neque curva, cauda crassa; latrato gravi, hiatu magno, colore potissimum albo, quod in tenebris facilius agnoscuntur, specie leonina. Praeterea feminas volunt esse mammosas aequalibus papillis. —De agricultura Varronis [3][2]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco adversus, ut omnes notas ex voltu quoque cubantis percipiat. Ubi vero febris fuit ac decrevit, expectare oportet, num tempora partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. —De Medicina Celsi [4][2]