Latinitas Romana
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Terrena autem vis omnis atque natura Diti patri dedicata est (qui Dives, ut apud Graecos Πλούτων), quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e terris. Cui nuptam dicunt Proserpinam (quod Graecorum nomen est, ea enim est quae Περσεφόνη Graece nominatur) — quam frugum semen esse volunt absconditamque quaeri a matre fingunt. Mater autem est a gerendis frugibus Ceres (tamquam Geres, casuque prima littera itidem immutata ut a Graecis; nam ab illis quoque Δημήτηρ quasi γῆ μήτηρ nominata est). Iam qui magna verteret Mavors, Minerva autem quae vel minueret vel minaretur. —De natura deorum Ciceronis [1]
class. (anno 296 u.c.)
- Spes unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur. Ibi ab legatis — seu fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus — salute data in vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque “satin salve?” togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. —Ab urbe condita Titi Livii [2]
saec. I. (ca. 90–96 p.C.n.)
- Genus eius unum quidam putaverunt, in hoc ipso diversas opiniones secuti. Nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret , omnis figuras in verbis esse dixerunt, illi, quia verba rebus accommodarentur, omnis in sensibus. Quarum utraque manifesta cavillatio est. Nam et eadem dici solent aliter atque aliter manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest. —Institutio oratoria Quintiliani [3]
Vide etiam: → verteret (Vicicitatio)