viatorem

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

viatorem dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /wiaːˈtoːrem/(classice)
Syllabificatio phonetica: vi·ā·tō·rem morphologica: viator-em

Loci

Titus Livius
-58…+17
Aulus Cornelius Celsusca. -25…+50 Apuleius ca. 125-170Aulus Gellius
ca. 130-170
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class. I IIII III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. —Ab urbe condita Titi Livii [1][2]

class. (ca. 30 p.C.n.)

  • Interdum enim gladiatorem in harena vel militem in acie vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. —De Medicina Celsi [3][2]

Latinitas postclassica

saec. II. (ca. 170 p.C.n.)

  • Ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, ilico disturbato gestamine, non nunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas voluptates, aversaque Venere invitat ad nuptias. —Metamorphoseon libri XI Apulei [4][2]

saec. II.

  • Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis Rerum Humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus: In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum; vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperiunm; prensionem, ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem. —Noctes Atticae A. Gellii [5][2]

Latinitas humanistica

saec. XIV.

  • quod pacatis quoque regionibus, passim legitimus predator occurrit, qui sollicitum viatorem exhaustumque laboribus et onustum curis, ere suo spoliat, iniustissimi nescio cuius iuris obtentu; quo effectum ut, quod amenissimum fuisset, orbem terrarum permeare, id alicubi periculosissimum, ubique sumptuosissimum ac tediosissimum sit. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [6][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads