volandi

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

volandi dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...
More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /woˈlandiː/(classice)
Syllabificatio phonetica: vo·lan·dī morphologica: vol-and-i
Remove ads

Loci

C. Plinius Secundus 23-79 Aurelius Augustinus Hipponensis
354-430
Hildegardis Bingensis
1098-1179
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

saec. I.

  • illa gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepererit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, iam volandi potens. —Naturalis historia Plinii [1][2]

Latinitas postclassica

saec. IV.

  • Iidem tamen aquis pisces et sui generis belluas attribuunt, ut nullum elementum suis animalibus vacet; quasi vero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare natandi vires, sicut volandi aves; et si forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura validior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, sive usu docta, ut homines, sive natura, ut quadrupedia vel serpentes. —De Genesi ad litteram Augustini [3][2]

Latinitas mediaevalis

saec. XII.

  • Qui videt, nec vicissitudine mutatur, dicit: Tu homo, nondum habes alas volandi, quae tempestates tolerant, et quae ad rectam moderationem aeris pertinent, sed tantum quasi columna es in platea sine instrumento aedificii, et sine ascensu scalae stans, ita quod luto scalae aspergeris. —Epistolae Hildegardis [4][2]

Latinitas humanistica

saec. XIV.

  • Sic inutiles undique et volandi studio manci effecti, ne nichil agere videamini, multo cum strepitu ante diem surgitis et quasi sint hostes in limine precipitanter erumpitis, tota dehinc luce iactamini stagnis, silvis ac vepribus, implentes cuncta clamoribus dissonis et incondito ululatu inque hoc spiritum nulli maiori rei habilem effundentes, spiritum quo maiores vestri bello terrebant hostes, pace iustitiam defendebant. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [5][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads