From Wikipedia, the free encyclopedia
Caianeburgum[1] (Finnice: Kajaani; IPA: [ˈkɑjɑːni], Suecice: Kajana) est urbs Finniae et caput regionis Caianiae. Publica urbis lingua est Finnica. 90.5% Caianeburgi terrae est urbanus.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Pretium regionis sciens, Petrus Brahe constituit ut urbem condi deberet. In Caiania enim, industria silvana floruit et caput desiderabatur. Martio 1651, Brahe acta obsignavit, urbem ita creans. At eo tempore Caianeburgum erat vicus merus, conplectens circa 30 domus, circa 400 incolas.[2]
Anno 1604 pro positu pretioso oppidi, gubernatio arcem iuxtim aedificare coepit. Primo, arx paula fuit (modo murum, turres duas aedificia ligneaque continens). Adhibita est hoc tempore ut sedes administrativa, carcer, castra, et locus tutus, sed posterius (annis fere 1650/1660), iussu Petri Brahe, arx extensa est, anno 1650 perfecta. Deleta est arx in bello magno septentrionali, sed parietinae adhuc videri possunt.[3]
Diu oppidum lentissime auxit ob coniunctiones inutiles inter urbes ceteras Finnicas ac quod Caianeburgum in silva celabatur.[4]
Caianeburgi fuit ab Aprili mense 1993 museum artis (Kajaanin taidemuseo), quod ad artem hodiernam pertinet. Hoc museum opera multa Finnica collegit annis fere 1980/1990, sed nunc opera et vicina et internationalia spectari possunt.[5]
Theatrum oppidanum (Kajaanin kaupunginteatteri) conditum est anno 1969. Actores Uloënsem provinciam (sed non oppidum ipsum) et Caianiam ambiunt[6].
Etiam notanda sunt Hebdomas Poësis (Kajaanin Runoviikko)[7] et Ver Iazii (Kainuun JazzKevät)[8] quorum amba semel in anno accidunt.
Incolae noti quae Caianeburgi vixerunt sunt[9]:
Regiones:
|
Regiones
|
Vici
|
Haec sunt oppida Caianeburgo coniuncta[10]:
|
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.