Turris

From Wikipedia, the free encyclopedia

Turris
Remove ads

Turris (-is, f.) appellatur omne aedificium aut pars aedificii quod multo altius est quam latum.

Vide etiam paginam discretivam: Turris (discretiva).
Thumb
Turris CN (Altissimum mundi aedificium) Toronti in Ontario, Canada.

Primae turres erant militares, eo consilio munitae ut praesidia aut arces fungantur. Erant etiam turres quae ut monumenta religiosa fungebantur. Hodie autem turres funguntur ut antennae aut ut aedifica commercialia.

Vetustissima turris omnium est illa in urbe Iericho effossa. Quae turris nono millennio a.C.n. facta primum aedificium lapidibus erectum putatur. Celebris quoque turris religiosa fuit Turris Babyloniae de qua in Vulgata Bibliorum editione (Genesis 11, 4) scriptum est: „Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.“[1]

Remove ads

Nexus interni

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads