ferculum From Wikipedia, the free encyclopedia
Ceviche (nomen Hispanicum) est ferculum typicum? per litorales civitatum Latinoamericanarum occidentalium regiones, videlicet Aequatoriam, Columbiam, Tsiliam, et super omnes Peruviam. De cibo marino crudo e suco limoniorum vel lumiarum cum cepis capsicisque marinato conficitur.
Orthographiam fixam non habet: ceviche, cebiche, seviche reperiuntur atque linguá Quechua siwichi. Origo vocabuli nescitur,[1] quamquam verba Arabicum sikbāj, Hispanicum escabeche, Anglicum caveach sicut proavi suggeruntur. Hae omnia sunt modi piscium condiendorum vel marinandorum, sed omnibus his casibus necesse est pisces praecoquere. Praetenditur populos Peruviae ante adventum Hispanorum pisces crudos comedisse, sed in hac re auctores illius aevi inter se dissentiunt. Franciscus de Xerez, qui cum Francisco Pizardo ad Peruviam anno 1530 venerat, "gens" ait "sordida est, quae carnes crudas piscesque crudos comedit, maizium tam coctum quam crudum".[2] Sed Garcias Lasus de la Vega, auctor Hispanicus Incarum proles, nihil de piscibus crudis scripsit. Fructus citrorum, cuius sucus hodie in condituram recipitur, non ante saeculum XVI in Peruvia proveniebant, ubi recentius aromatica lumiarum varietas Sutil orta est, quae in ceviche adhiberi solet.
Ceviche ipso verbo non ante annum 1820 relatum est. Eo fere anno milites Peruviani cantilenam quasi-nationalem "La chicha" cantitare coeperunt (ab Iosepho de la Torre Ugarte scriptam, musico Iosepho Bernardo Alcedo), his lineis comprehensis:
("Veniat sebiche, insequente guatia quae roborat et ad bibendum incitat: Indus omnis, hirneam cichae sustinens, toto tyranno odium voveat!")[3] Multo recentius vates Arthurus Corcuera(es) de origine ceviche, ferculum iam nationale receptum, stilo mythopoëtico narravit:
("Ceviche non audaciae nautarum gratia habemus: piscatores, limoniis hamisque muniti, perfectionem eius primi invenerunt. Ita tiro corvina pelagica, mutitas paralichthyos, amia mentitrix, odontesthes coronam plebeiam gerens, se contorquent, saltitant, pulsant, manibus meis palpitant dum se in morsum divinum convertant").[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.