Cicha
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cicha[1] (Hispanice: Chicha) est genus potionum fermentatarum late in America Australi usitatum. Tales potiones iam a populis Andinis ante Incas confectae sunt. Sub Incis mulieres artifices (aqllas) artem braxatoriam in scholis docebant.

Remove ads
Usus

Cicha millennia inter civitates Andinas paratur, consumatur. Incae cicha in caerimoniis utebantur. Nuper autem cicha translaticia rarius in tempus fit. In parvulis oppidis tantum Peruanis australibus et Bolivianis adhuc paratur.
In Peruvia autem cicha matura quasi vinum coquinarium adhibetur.
Varietates

- Chicha de jora ex specie quadam maizii fieri solet quae lingua Quechua qora, Hispanice jora dicitur. Colore est stramineo, aspectu aliquanto lacteo, secondario autem gustu subaustero. Vel recens dulcisque, vel matura fortisque potari potest. Cicha ut fiat maizio germinato, sacchari extrahuntur, farrago elixatur, omnia magnis vasīs (more maiorum fictilibus) complures dies simul fermentantur.
- In Peruvia:
- Limae cicha fit ex maizio purpureo. Dulcis est, et frigida potatur.
- Cuzci arbuta cichae additur ut "fructilla" fiat.
- Puni cicha nonnumquam ex quinoa fit pallidissima, paene candida.
- Aiacuchi "cicha septem seminum" crassa et sapida fit ex maizio, tritico, hordeo et lente.
- Huantae chicha de molle ex parvulis seminibus subrubris arboris Schinus molle fit. Rarissima et subtilior est.
- In regionibus Columbiae cicha fit ex maizio, iucca, quinoa, malo pineo, oryza, vel tuberosolano, e regione pendente. Sunt etiam praecepta quibus insunt cannabis vel coca.
- In Venetiolae maioribus urbibus, cicha solet ex oryza fieri elixa, saccharo, lacte, glacie concisa, et cinnamomo (cf. hordeata). Regionibus autem Andaeis exstat versio ex malo pineo.
- In Guiana Francica varietates huius potionis sub nominibus chica, cachiri, vicou referuntur.[2]
- In Chilia sicut Limae fit chicha morada, i.e. "cicha e maizio purpureo". Ibidem nomen interdum applicatur ad potiones de uvis (e.g. vino e fictilibus vel pipeño) atque de malis (i.e. pomacio) factas.
- Nonnullis nationibus Hispanice loquentium, "cicha" indicat potionem debilem vel etiam sucum.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
