From Wikipedia, the free encyclopedia
Galfridus Monemutensis[1] (ca. 1095 natus; mortuus ca. 1155) fuit clerus, mythistoriarum scriptor de originibus Britanniae, et fons insignium fabularum de Rege Arthuro.
Locus natalis Galfridi nobis ignotus est, fortasse Monemuta, cum qua urbe, nisi ibi natus sit, tamen manifeste aliquid habuit. Adulescens doctrinae se dedit apud scholas Oxonienses. Anno 1152, consecratus est episcopus sedis Sancti Asaphi Cambriae.
Opus primum Galfridi fuit Prophetiae Merlini, ante annum 1135 scriptum, partim a poematibus bardorum sumptum, ubi Merlinus regis Arthuri vates praedicit res futuras insulae Britanniae regnorumque Cambriae et Angliae.
Has prophetias Galfridus postea renovavit atque inseruit operi suo secundo, Historia regum Britanniae appellato. Ibi narravit res gestas Britanniae, partim a dictis bardorum, partim ab inventionibus suis congestas. Hoc opus notissimus fons est historiae vel potius mythologiae de rege Arthuro linguis Anglica, Francogallica, aliisque multis postea conscriptae.
Opus tertium Galfridi poema est epicum, Vita Merlini appellatum, sub anno 1150 scriptum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.