Husainus filius Alis
nepos Mahometi ac filius Alis filii Abi Talib; Siitis tertius imamus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Husainus filius Alis[1] (Arabice plene اَلْحُسَيْنُ بْنُ عَلِيِّ بْنِ أَبِي طَالِبٍ Al-Ḥusayn ibn ʿAliyy ibn ʾAbī Ṭālib) (natus Medinae in Hidiazo 10 Ianuarii 626; mortuus Kerbalae[2] (Arabice كربلاء) in regione imperii Omayadarum in Mesopotamia, 10 Octobris 680) fuit nepos Mahometi, prophetae Islamici, et progenies cuiusdam filii Alis Abitalibi filii et Fatimae, filiae Mahometi. Qui in Islamo est persona magni momenti, quia sodalis erat familiae Mahometi (Ahl al-Bayt) gentisque pallii (Ahl al-Kisā'), ac tertius imamus sectae Siiticae.
Moabia, Omayadarum princeps, Iazidum? filium successorem moribundus creavit, contra condiciones foederis Hasano-Moabiani.[3] Moabia anno 680 mortuo, Iazidus poposcit ut Husainus fidem ei obligaret; hic autem se obligare recusavit. Ex eo, ad refugium Meccae anno Hegirae 60 petiendum, Medinam reliquit patriam.[3][4] Contingit ut viri oppidi Kufae litteras ei nunc mittebant, auxilium petentes, seque in verba ei iurantes. Ergo iter ad Kufam facere coepit,[3] cum parvo familiarum et assectatorum commeatu,[5] sed prope Kerbalam[2] (Arabice كربلاء) ei ab exercitu Iazidiano intercepti sunt. Post proelium die 10 Octobris 680 (10 Muhairami 61 AH) habitum, Husainus decollatus est, ac plurimi eius familiae sociorumque necati sunt, Ali al-Asghar, eius filio sex mensibus nato non excepto, mulieribus liberique captivis factis.[3][6] Ira propter Husainum mortuum proverbium facta est, quod caliphatum Omayadarum labefactare iuvit, et deinde per res novas Abbadisarum evertit.[7][8]
Annua Husaini et filiorum, familiae, sociorumque commemoratio Muhairamo fit, in primo calendarii Islamici mense, et anniversariá decimae mensis die, cum martyr factus esset, Ashura (die maeroris Musulmanorum Siiticorum) appellatá. Gesta Husainiana ad Kerbalam[2] (Arabice كربلاء)posteriores Siiticorum motus incitaverunt,[8] eiusque mors historiam Islamicam et Siiticam certissime formavit. Eius vita et mors unum ex difficilibus saeculi septimi aevis ornabant. Quo tempore Omayadae in Islamo severe dominabantur, et gesta ipsius suorumque symbolus repugnantiae facta sunt, qui rebelliones futuras contra oppressores et iniustitiam incitaverit. Aliquot personae notabiles, sicut Nelson Mandela et Mahatma Gandhi, Husainum oppressioni restantem exemplum suorum certaminum contra iniustitiam commemoraverint.[9]