MIDI est lingua informatica, definitionum series quae MIDI codicem definit, tum armatura electronica, ut quoddam instrumentum musicum non solum cum alio instrumento musico, sed etiam cum computatorio, informationes (data) commutare possit.
Plurima instrumenta MIDI, si conexa sunt, transmittere ac accipere data possunt. In seriali ligamine unius cursus conexio MIDI consistit in velocitate 31 250 bps (sive bit in secundo). Informationes singulis bit transferuntur.
MIDI solita ac regularia[1] considerant DIN 5 polis conectra tria, quae electrico pentapolare ductu conectionem inter musica MIDI instrumenta agunt.
Tria Midi conectra ita internoscuntur:
IN (facultatem facit instrumento data accipiendi)
OUT (facultatem data mittendi)
THRU (facultatem instrumento data denuo mittendi, ab eodem MIDI IN accepta, ad alium instrumentum).
Musica claviatura A e sua portā MIDI OUT data emittit, in claviaturam B data confluunt portā MIDI IN, quae immittit portā MIDI THRU data in claviaturam C.
Midi instrumento, nuntios mittens, nomen inditur: "Magister" (anglice: Master), eo autem, quod has informationes accipit: "Servus" (anglice: Slave).
De apparatuum speciebus
Generalia Midi instrumenta in tres categorias apparatuum internoscuntur:
controlatra: quae generant eventa Midi aut illa ab alio apparatu accepta tractant ac regunt;
Sequentiatra: in seriem Midi data archivi informatici [2] legunt et exsequuntur, ordinatim aliud post aliud ab initio datorum ad finem.
MIDI discernit informationes 16 canalibus (1–16), ut MIDI instrumentum, in canale quodam positum, sola data cum illo canale signata accipiat, in reliqua neglegens. Qua re canalis numeri signum semper omni Midi nuntio iungitur: canalis quidem, unus sonus quidem. Ex his efficitur canalem et esse modum ut plures apparatus et instrumenta, cum uno controlatorio collecta, differantur.
Midi Nuntii
Midi nuntius est informatio. Lingua Midi igitur rationum atque normarum systema confectum formant: codicem aut protocollum[3] Midi. Haec data a Midi apparatibus intellĕgitur, qui illas informationes recognoscunt et trahunt ut iussa exsequenda.
Midi nuntius est informatio, scilicet verbum, singulis aut pluribus octuplis, a numero igitur binariis 8 notis constituitur. MIDI itaque binario numero (octuplo) utitur ad sua data mittenda. Haec informationum Midi inter-commutatio octuplorum seriale fluxu efficitur.
In Midi solitis ac regularis sic Midi octupla internoscuntur:
Status Octupla: Midi eventorum canalem et genus edicunt;
In Status Octuplis gravior bitus (anglice: Most Important Bit - MSB) numero 1 par est. In Datorum Octuplis autem bitus gravior numero 0 par est. Omnes Status Octupli cum singulis aut duobus Datorum Octuplis congregantur.
Midi nuntiorum categoriae
Duo quippe sunt Midi nuntiorum categoriae:
" Canalis Nuntii " (anglice: "Channel Messages"): qui canalis numeri signa habent
" Systematis Nuntii " (anglice: "System Messages")
Ut Canalis Nuntium a Systematis Nuntiis discernamus, opus est structura octuplorum in binariis verbis inspiciatur. Biti quattuor omnis globulus "semioctuplum" (anglice: nibble) appellatur, et aptus ad opus proprium. Semioctuplum laevā, cuius bitus par 1 numero, statuit Status Octuplum, id est genus (typus [5]) nuntii. Secundum semioctuplum dexterā, in Canalis nuntiis, tantum statuit canalem, in Systematis Nuntiis autem, quia sine canale, 16 varios sistematis nuntios edicit.
De Canalis Nuntiis
Species Canalis Nuntiorum duo sunt: "Canalis Vocis Nuntii" (Channel Voices Messages) et "Canalis Modi Nuntii" (Channel Mode Messages).
Canalis Vocis Nuntii in has sub-species distribuuntur (anglice nomina):
NOTE OFF - (Nota ex actu): Servo iniungit ut notam quandam sedet: nota non activa. E tribus octuplis componitur: primum a laevā Status Octuplum est, secundum et tertium Datorum Octupla.
Octupla tria sunt haec:
[1000cccc][0nnnnnnn][0vvvvvvv]
ubi: 1000 = Note OFF, c = Midi canalis (4 biti), n = nota sonata (7 biti), v = Velocitas (7 biti)
NOTAE: Secundorum et tertiorum octuplorum numera ab 0 usque ad 127 in ambitu. "Velocitas" (anglice: Velocity) est adhibenda pressura actu sedandi.
NOTE ON - (Nota in actu) Iniungit ut notam quandam sŏnet: nota activa.
Octupla tria sunt haec:
[1001cccc][0nnnnnnn][0vvvvvvv]
ubi: 1001 = Note ON, c = Midi canalis (4 biti), n = nota sonata (7 biti), v = Velocitas (7 biti)
AFTERTOUCH POLIPHONIC - (Poliphonicum Post-Tactum): Pressuras alias singulis omnibus pinnis Midi instrumenti significat. Pressis pinnis, omnes iterum premuntur ut sonus vibrato adficiatur.
Octupla tria sunt haec:
[1010cccc][0nnnnnnn][0ppppppp]
ubi: 1010 = Poliphonicum Post-Tactum, c = Midi canalis (4 biti), n = nota sonata (7 biti), p = pressura alia (7 biti)
CONTROL CHANGE - (Regiminis Mutatio): Canalis cuiusdam 128 parametra regit.
Octupla tria sunt haec:
[1101cccc][0nnnnnnn][0ppppppp]
ubi: 1101 = Regiminis Mutatio, c = Midi canalis (4 biti), n = regiminis codex (7 biti), p = regiminis pondus (7 biti)
PROGRAM CHANGE - (Programmatis Mutatio): Musici instrumenti cuiusdam sonum canali tribuit. Ex 128 sonis facultatem optandi facit.
Octupla duo sunt haec:
[1100cccc][0ppppppp]
ubi: 1100 = Programmatis Mutatio, c = Midi canalis (4 biti), p = programma sive sonus (7 biti)
CHANNEL AFTERTOUCH - (Canalis Post-Tactum): Pressuram aliam unā pinnā Midi instrumenti significat. Pinnā pressã, premutur iterum ut sonus vibrato adficiatur.
Octupla tria sunt haec:
[1011cccc][0nnnnnnn][0ppppppp]
ubi: 1011 = Canalis Post-Tactum, c = Midi canalis (4 biti), n = nota sonata (7 biti), p = pressura alia (7 biti)
PITCH BEND CHANGE - (Flexus Toni Mutatio): Notae tonum variat. Facultatem facit ad creandum glissato, scilicet efficiendi pluras notas celerrime, tamquam per pinnas claviaturae elabatur.
Octupla tria sunt haec:
[1110cccc][0GGGGGGG][0ggggggg]
ubi: 1110 = Flexus Toni Mutatio, c = Midi canalis (4 biti), G = mutationis ponderis primi 7 biti, g = postremi 7 biti ponderis.
Canalis Modi Nuntii sunt Midi systematis 4 modi operandi, id est Midi apparatuum modi respondendi ad Midi nuntios ubi aveniunt:
modus 1: "Omni ON/Poly" - Servus Midi data poliphonice efficit per omnes canales pervenientes.
modus 2: "Omni ON/Mono" - Sicut modus 1, sed monophonice.
modus 3: "Omni OFF/Poli" - Servus Midi data poliphonice efficit per solum eius canalem pervenientes.
modus 4: "Omni OFF/Mono" - Sicut modus 3, sed monophonice.
Canalis Modi Nuntii unicum Status Octuplum habent, cuius pondera ab 124 ad usque 127.
De Operationis Statu
Si multi nuntii status octuplo eōdem utuntur, "Operationis [6] Statu" (anglice: Running Status) eōdem utuntur. Midi nuntii, post primum et cum eodem status octuplo, hoc octuplum praetermittunt et sola datorum ctupla tranfĕrunt.
De Systematis Nuntiis
Systematis Nuntii sine canalis numeri signa mittuntur et tres sunt:
Systematis Communi Nuntii (anglice: System Common messages):
- MTC (Midi Time Code) Quarter Frame
- SSP (Song Position Pointer)
- Song Select
- Tune Request
- End of Exclusive
Systematis Hoc Tempore Nuntii (anglice:System Real Time Messages):
- Timing Clock
- Start, Stop, Continue
- Active Sensing
- System Reset
Systematis Propri Nuntii (anglice: System Exclusive messages):
Archivum Midi conflatur e structuris maximis, gravibus et necessariis, appellatis: "Sulci Massa" (anglice: Track Chunk), et e numero quodam octoplorum (informationum-iussorum) compositis. Itǎque omnis Massa grex datorum et informationum est.
Prima structura: Capitis Massa
Structurae primae, solum in principio archivi positae et semper ex 14 octuplis conflatae, nomen est anglice: Midi Track header chunk (MThd), id latine: Midi Sulci capitis massa.
Cum programma ad numeros esadecimales regendos archivum aperuěrit, sic Capitis massam obfert:
More information 54 4D 68 64 00 00 00 06 00 0n 00 nn 0n nn ...
54 4D 68 64 00 00 00 06 00 0n 00 nn 0n nn
Close
Legenda:
54 4D 68 64 = (e codice ASCII: MThd) Midi Sulci capitis massa.
00 00 00 06 = longitudinem octuplis aliae partis Capitis massae edicit: 6 octuplorum.
00 0n = speciem archivi (0, 1 aut 2) edicit.
00 nn = quam multi sulci (generis MTkr) in archivo versantur.
0n nn = ictum per notam quartā: (anglice: Pulse Per Quarter Note - PPQN).
De aliis structuris
Post Capitis Massam sequuntur Sulci (unus saltem) qui eventa Midi cohibent. Omnis sulcus 4 octuplis caput habet:
More information 54 4D 72 6B 00 00 00 nn ......reliqua Midi data hic sequuntur ...
54 4D 72 6B 00 00 00 nn ......reliqua Midi data hic sequuntur
Close
Legenda:
4D 54 72 6B = (e codice ASCII: MTrk) massam edicit sicut Midi Sulcum, id est sulci massam;
(Si in archivo multi sulci MTrk versantur, primo sulco nomen est "Temporis Sulcus". Hic sulcus plerumque "Data Meta" confert, pertinentia ad signa musici modi partitionis, metronomici temporis et musicorum graduum toni. Sulci sequentes reliqua Midi eventa conferunt, et possunt etiam Data Meta eventa continere, si proxima antecedentia Meta eventa mutant.)
00 00 00 nn = longitudinem octuplis reliquae partis Sulci massae edicit: nn octuplorum;
Post signum longitudinis sequuntur data Temporis Delta, canalis eventorum et Meta.
De Tempore Delta (TΔ): nuntii sunt eventa
In sulcis MTrk inter omnes nuntios semper aliquid datum temporale interponitur, cui nomen est "Tempus Delta" - TΔ (anglice: Delta Time). Tempus Delta intervallum declarat octuplis inter singula duo Midi eventa. TΔ non est eventum, sed instituit: exprimit quando (quanto post) Midi eventum quoddam accisurum sit prae evento antecedenti. Itaque, PPNQ intervallum inter eventum et sequentĕ:
(...EVENTUM-1...TΔ...EVENTUM-2...).
Si, tamen, TΔ = 00, Midi eventa simul accidunt.
Tempus Delta permagnum est ad notarum diuturnitatem et musicas figuras efficiendas.
Quo modo morae efficiantur
Post Note OFF eventum est Tempus Delta par morae musicae figurae respondenti; aut, si mora in principio sulci, inveniēmus TΔ ante primum Note ON eventum sulci MTrk.
De Meta Datis
Meta Data eventa non necessaria sunt. Cum praesentia,? tum in MTrk sulcis continentur et e primo eius octuplo definiuntur semper numero esadecimali FF, et a aliis pluribus octuplis formantur.
Archivum informaticum breviter Archivum: vere aptum sit ad anglicum File verbum vertendum. E sero latino "archīvum", e graeco "ἀρχεῖoν" = magistratuum sedes, postea = locus ad publica documenta servanda.